# De Plinii erroribus 89

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/89

Hoc sane ulcus non tam facilem habet curationem, qualem forte milia illa quae se iactat plinii patronus persanauisse, quin potius ex illorum numero est, quae et ipse fatetur neminem potuisse adhuc ad cica tricem perducere, licet se credat, et hoc egisse ita nunc uerbum aera in ea, sicuti prius in haerbam commutando, magna sane casti gandi licentia, si non alia quis nitatur ratione, nisi quia ita in libro suo uetusto scriptum inueniat, quasi et codices pliniani uetustissimi non plurimis scateant erroribus, qui ad nouos, uel manu scriptos, uel formulis impressos defluxerunt. Sed ea (inquit) uerbum hoc loco pro aera scriptum refert ateramnum de qua statim antea fit mentio. Ego uero plinii patronum alia interrogatione uexabo, ubi unquam apud ali quem autorem legerit, siue graecum, siue latinum philosophum, aut me dicum, uel de re rustica scribentem, de haerba hac ateramno nomina ta circa philippos in pingui solo fabam necante, eademque nonnunquam in macro, cum quidam uentus afflauerit. An apud Theophrastum? Hunc .n.uidetur plinii patronus citare autorem aduersus Hermolaum in huius loci emendatione. Verum Theophrastus teramon, et ateramon libro. viii, et pluribus aliis locis, non pro haerbis accipit, sed pro quibusdam leguminnum affectibus peculiaribus quae nos coctilia, et in coctilia dicimus, in quem etiam sensum eadem uerba graeca τέραρον ἀτέραμον .i. coctile, et incoctile, ubique apud Theophrastum uertit theodorus. Verba ipsa Theophrasti libro octauo de plantis graece subiiciam, ut omnibus luce clarius appareat Plinii in ateramno errorem nulla posse codicis emendatione defendi. Sunt autem haec τὸ δὲ τέραμον καὶ ἀτέραμον λέστεται μὲν ἐπὶ τῶν ὀσπρίων μόνον οὖρ ἀλότον δὲ καὶ ἐπὶ τῶν σιτωλῶν παραπλησιον ἢ καὶ ταῦτό τι συμβαίνειν, ἀλλὰ διὰ τὸ μὴ τὴν αὐτὴν εἶναι χρείαν ἐν ὁμίως ἐμν φανὲς ἐπεὶ οὐδʼ ἐπὶ τούτων ἀπάντων ὁμίως ἀλλὰ μᾶλλιστα ἐπὶ τῶν κύάμων λέστεται καὶ φακῶν εἰ τοῦν καὶ μάλλιστα πασχόντων εἴ τε δὲ καὶ Δια τὴν χρείαν φαινόμενων, τίνεται τοῦν πλέὸν πολλακῶς τὰρ τόποι τινες εἰσιν οἱ ἄν φέροῦσιν τεράμονα καὶ ἄλλοι πάλιν ἀτεράμονα. τὸ δὲ ὡς ἐπὶ πᾶν οἱ λεπτόσεω μάλλον τεράμονα καὶ ἀερος κατάστασις τῆς ποιεῖ τοιαύτην παραλλατὴν σημεῖον δὲ ὅτι τοιαῦτα τὰ χωρία καὶ ὅμιως ἐρσασθέντα φέρει ποτὸ μὲν τεράμονα περὶ φιλίπποὺς δὲ ὁ κύαμως λιχμώμηνος ἐὰν ὑπὸ πνεύματος ἐσχωριοῦ λεφθη τηράμων ὧν ἀτεράμων τίνεται.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
