Latin
90
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 90
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est, ut Theodorus transtulit coctibile autem, et in coctile de leguminibus tantum modo dici solet, uerumtamen et in frumentaceis idem, aut proximum quod euenire non absque ratione putaueris, Sed quoniam usus non idem sit, ne que percipi potest, neque in omnibus leguminibus ex aequo sentitur, sed prae cipue in faba, lente, seu quod haec maiorem in modum affici nata sunt, seu quod haec propter frequentiorem usum magis appareant. Largius itaque fieri solet. Sunt. n. loca permulta, quae semper coctibilia ferant, et alia quae inco ctibilia, sed omni quasi ex parte loca tenuia, coctibilia potius reddunt. Caeli quoque condicio mutationem huiusmodi afferre nimirum potest argumentum, alias coctibilia, alias incoctibilia reddunt. Faba apud Philippos cum uentilatur, si ab afflatu incola perfletur, incoctibilis est. Haec Theophrastus graece, atque latine Theodoro Gaza uiro, et graecarum, et latinarum quoque litterarum doctissimo interprete ex quibus omnibus Plinii error hic luce clarius manifestatur qui fabae affectum ateramnon. i. incoctibile, apud philippos ab afflatu incola eidem fabae aduenientem ipse sub longe alio, quam Theophrastus uel Theophrasti interpres rettulit, sensu ita hunc totum Theophrasti lo cum perperam imitando. Circa philippos autem ateram non nominat in pingui solo haerbam, qua faba necatur teramnon, qua in macro, sic. n. scribendum existimo ad Theo. (qui teramnon, et ateram non libro octauo, li cet in alio, quam Plinius (ut dixi) nominat sensu) immitationem, cum qui dam uentus afflauerit. Equidem doleo hanc mihi necessitatem impositam adeo pudendos in tam celebri autore errores aperiendi, quos uelim, si possim, potius obtegere, nisi quod licentis calumniae a Plin. patrono accusatus, non possum aliter hanc in me culpam excusare, nisi Plinium ostendam, non modo in aera, et lolio. sed in pluribus aliis eiusdem li, ac capitis locis, ubi de aera scripsit, aberrasse, et male in eo uer bo plinianum codicem fuisse bis ab eius patrono emendatum. Et iam poteram receptui canere, et mea super aera defensioni finem statuere nisi quod Plinii patronus non contentus his quae aduersus medicos, me praecipue notans, scripserat antea. De aera rursus in quodam suae prae fationis loco ubi Hermolaum Barbarum intemperanter lacerat, quoniam et ipse Plinium immerito, ut ille inquit, accusat, iterum medicos in Bromo, et auena taxat, in his inquiens, et priores medicos una cum Hermolao aberrare. Quare mihi uideo alteram additam esse necessitatem, me pariter, atque Hermolaum in his quae ad medicinam attinent defendendi.