# De Plinii erroribus 91

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/91

Nam reliqua in quibus Plinii patronus damnat Hermolaum litteratoribus defendenda relinquo, quorum officium est de uocabulis potius, quam de rebus ipsis disputare. Quid tamen in Bromo, et Auena, uel Hermolaum, uel me Plinii patronus innuat aberrasse, non intelligo. Vt.n. pro me ipso primum respondeam, nihil de Bromo contra Plinium scripsi, quamuis potuissem, si uoluissem, ita Plinium in Bromo, quae est auenae speties, sicuti in aegilope notare, de qua Bro mo Theophrastus libro octauo de plantis, scribit, haec uerba Theodo ro Gaza interprete. Ad haec triticum tunicis integitur multis, hordeum nudum consistit, id.n. ominum maxime caret tegumento, tipha quoque, et sigillo, et omnia huiusmodi multiplici folio includuntur, ast omnium maxime, ut ita loquar, auenam natura operuit, quin etiam culmus altior tritico, quam hordeo est, et spica plus discreta foliis emicat, palea quoque plus suauior ex tritico quam hordeum, quem Theoprasti locum uolens Plinius li bro.xviii. capite.vii. ut coniicere licet, interpretari, bromon.i.auenam (sic.n.hoc uerbum non modo Theodorus hoc loco sed etiam Plinius in terpretatur) maxime nudam esse dixit, quam Theophrastus pollylobon.i. ut idem Theodorus transtulit maxime opertam descripsit, cui rei etiam sensus adstipulatur, cum auenam in tueri liceat multis contectam tunicis, ut scribit Theophrastus non autem nudam, ut Plinius, male Theophrastum interpretando rettulit. Et ne quispiam suspicetur, me per calumniam Plinium repraehendere subiiciam eiusdem autoris libro, et capite supra allegatis. Verba sunt autem haec. Tuni cae frumento plures, hordeum maxime nudum, et alica, sed praecipue aue na, calamus altior frumento quam hordeo, Arista mordatior hordeo. Quis non uideat Plinium de eisdem fere satis, de quibus Theophrastus lo quentem, paria uoluisse dicere, nisi quod in auena deerrauit, nam uerba Plinii (tunicae frumento plures) respondent illis Theophrasti, Triticum tunicis integitur multis. Item hordeum maxime nudum, est illud quod Theophrastus ait, hordeum maxime caret tegumento, calamus altior frumento, quam hordeo, Arista mordacior hordeo.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
