Latin
92
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 92
Unproofread scanNot analysed yet
Verba pliniana eandem habent sententiam, cum uerbis Theophrasti, culmus altior tritico, quam hordeo, palea plus suauior ex tritico, quam hordeo, Reliqua autem scilicet alicam, quam uidetur plinius pro tipha, uel silligine po suisse, esse nudam, sed praecipue auenam. Sunt Plin. errores qui eas, et theophrasto, et sensui consone, multiplici folio includi, seu maxime operiri dicere debuit. Sed si et extra. xviii. librum euagari liceat, non ne etiam Plinius libro. xxxii. in aegilope errasse conuicitur? Vbi ma le imitando Theophrastum scribit haec de aegilope uerba. Mirum lo tum haerbam, et aegilopem non nisi post annum ex semine suo nasci. Aliter. n. de hisce haerbis libro septimo scripsit Theophrastus in hunc modum scilicet. Sed bulbo peculiare datur quod non simul ex omnibus se minibus. sed partim anno, primo partim, secundo ut etiam de auena traditum est, sic. n. uerbum aegilopem hoc loco sicuti, et in aliis omnibus uertit apud Theophrastum Theodorus, unde plinius (ut diximus) errasse conuincitur, scribens aegilopen non nisi post annum ex semine suo nasci, cum more bulbi partim anno primo ex suis seminibus nascatur, partim anno secundo, ut ait Theophrastus, vt autem ex plinii uerbis habetur, neque tota auena ex seminibus, neque etiam pars una primo anno nascatur, sed tantum secundo. Hi sunt duo Plinii in Bromo, et aegilope, duabus auenae spetiebus errorem. In quo autem Plinii patronus medicos una cum Hermolao de Bromo, et auena aberrasse uelit, non ausim asserere, quando quidem, neque ipse ausus se aperto certamini exponere. Tantum me aberrasse dicit, et errorem non explicat, dubitans ne si paralam protulisset, ipse potius errare de praehenderetur, et forte in me tempus expectans, quod etiam in Her molao expectauit, ne possim ad omnia respondere. Quod enim crimen in sua praefatione obicit medicis, qui Plinii manibus negotium facessere studuerunt, ueluti laruas ad pugnam irritam euocantes, ipse uere est eidem crimini obnoxius, qui post mortem Hermolai tot doctissimi hominis errata, si modo sunt (ut ipse opinatur errata) publicauit, quorum neque unum ipso uiuente esset ausus efferre, quod de me erga Plinium dici non potest, qui non uixi eadem aetate qua Plinius, sicuti Plinii patronum cum Hermolao in eadem ciuitate magnam suae uitae partem egisse constat, et ipso tempore quo Hermolaus plinianas cudebat casti gationes, et suis dictabat familiaribus, in quadam uetusti codicis inscriptione legisse Plinium nouocomensem, quod erratum contumax Hermolai, sic. n. ipsum Pl. patronus in sua praefatione nominat, et se ab Herm.