Latin
94
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 94
Unproofread scanNot analysed yet
patronus, contra quem nunc agimus, forte putauit aegilopen aliud esse, quam auenam, ita alter concesserit aegilopem idem esse quod auenam, non tamen id latuisse Pli. sed ductum ratione probabili malluisse uti uocabulo graeco, quam latino. Si quis hoc dixerit, siue Pli. patronus cum quo nunc est nobis negocium, siue alius, non uidet quantam inscitiam, rerum etiam uulgatissimarum Pli. sit adscripturus, Pli. inquam quide naturali historia scribere ofiteatur, et tamen uideatur existimasse aegilopen. i. auenam esse haerbam amplexicaulem quae circumligando se triticum enecet, quam existimationem pueri rusticorum qui quotidie recta modulantur auena possit irridere. Quare tutius iudico si alterum pli. sit detrahendum, graecarum potius lit terarum adimere cognitionem, quam Rerum è terra nascentium, tam praeser tim uulgo notarum, eidem adscribere ignorationem. Neque magnum hoc Pli. dedecus futurum existimo, si ei graeca eruditio detrahatur, cum multo maiora illi litterarum latinarum ornamenta relinquantur, quibus omnes ali os linguae latinae autores adeo superexcessit, ut si musae lingua romana loqui uoluissent, non puto Plautina, ut quidam sentiunt, sed magis pliniana fuissent locutae. Sed utinam tantam habuisset in corde sapientiam, quantam habuit in lingua patria eloquentiam. Quod homines eruditi plinianam elocutionem diuinam iudicent, eamque praecipue imitandam censeant, non equi dem improbo, sed magis laudo, et quibus ista non sapiat, eos plane fateor desipere. Sed illos uicissim puto esse in altero desipientiae genere, qui Pli. tantam tribuunt diuinitatem, ut nullo pacto in animi eorum captum uenire possit Pli. in aliqua sui operis parte deerrasse, siue de imaginibus haerbarum atque natura, siue de terrae, ac maris ambitu, siue de siderum magnitudine loquatur. Nuper me quidam amicus ferrariae monuit in cressum se forte scholam puerorum, audiuisse ludi magistrum magna uoce aduersus me pro Pli, ac quodam leguleo Pli. patrono de sole, ac lu na pronunciantem. Tum ego ad amicum inquam, Et quid ille ludi magister à sole, ac luna pueros docebat suos? An solem esse masculini generis, lunam speminini. Neque. n. putabam ludi magistrum ausum fuisse supra calce um asscendere. Non hoc amicus inquit, sed aliud maius, Pli. n. probabat idem quod alios mathematicos de lana sensisse, ipsam. s. terra esse minorem.