# De Plinii erroribus 98

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/98

non dum aperuit. Nos uero quantum ad hunc attinet locum, quid nobis uideatur, aperte pronunciabimus, Hermo, recte cum Ptolemaeo, ac Reliquis probatissi mis mathematicis, lunam terra esse minorem statuisse, et Plin. cauillum contraria probantem reprobasse, nisi quod non recte, neque Ptolemaeo consone terram ter tantum, et duabus quintis ferè partibus scribit, luna esse maiorem. Nam inter diametros, seu dimetientes terrae, ac lunae, non autem inter globos ipsos est ista proportio. Ratio autem geometrica probat globos suarum diametrorum proportionem habere triplicatam, ex qua ration ne colligitur terram luna maiorem esse non ter, et duabus quintis ferè per tibus ut scribit Hermo. sed Trigesies nouies, et una ferè tertia parte. Quem quidem Her. errorem si Pl. patronus uoluit innuere, ubi de solis, lu maeque terrae magnitudine Herm. notat, hominem non modo medicum, suae etiam mathematicum exosculabimur. Sed quoniam etiam in sole eundem carpit Her. in quo nullam hic praebuit erroris, uel minimam suspicionem, ueremur admonus ne nota haec potius grammaticam, quam mathematicam sapiat sub tilitatem quandoquidem etiam grammatistae audent de astronomia per num singu larem, atque pluralem, de historia autem naturali per casum grum uel ablitum disputare, sicuti autem in lunae ac terrae magnitudinibus, partim cum Her. sentio, partim dissentio, ita in haerba fragra ferente, in lysimachio, in phalangio, myrmentio, omnino Hermol. accedo sententiae pli. errore non paruo haerbam fragra ferentem, quae sit trifolia, fecisse quinque foliam, uel sensu ipso qui in his est certissimus arbiter, illud quod nos dicimus indicante. Quod si plin. patronus se haerbam quae fragra fert uidisse aliquando quinque habentem folia testabitur, nos uiri grauis Testimonio credemus. Sed sciat nos, non de eo quod per raro fit, et men stri loco habeatur, se de naturae numero quem seruat in pluribus cum pli. in hac haerba contendere. In lysimachio haerba pariter quam Dio sco. flore aureo, pli. purpureo, describit uisum sensuum omnium acer rimum Iudicem appellabimus, ubi prius fuerit declaratum, quae haerba fuerit antiquis lysimachion, et quo nomine aetate nostra apode uulgus cen seatur, quod pli. patronum facere oportuit, antequam diceret, florem lysimachii esse uulgatum, alioquin sciat se repugnantia dixisse. Qui.n.possit flos uulgo esse cognitus, si haerba ipsa, de qua nascitur flos, ignore tur.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
