# De Plinii erroribus 99

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/99

Vt certe eam scio non modo a uulgo, sed etiam a medicis nostrae aetatis, ut plerasque alias quae in usu medico fuere apud priscos ignorari. Si tamen more sophistarum, non elegantium, sed barbarorum loqui uelim, possum dicere, et uulgus, et medicos haerbam lysimachium nosse non tamen nosse haerbam lysimachium. Sed minime puto pli. patronum medicum, non solum peritum, sed etiam eruditum, ita fuisse locutum. Si tamen ita fari liceat, erit sermo sophisticus uerus. Nam haerbam quam prisci dixere lysimachion, hoc aeuo uulgus corneo lam nominat, sub hoc nomine notissimam omnibus, iis plures nesciant quid sit her prisco uocabulo uocari lysimachion, quod nos nunc primum luce claba lysima. rius sumus demonstraturi. Huic haerbae uulgo corneola nominate quam infectorum praecipue officinae nouerunt (ea.n.ad inficiendos uiridi co lore pannos utuntur) omnes illae adsunt notae quas, tum Diosco, tum etiam plinius pariter lysimachio adscripsere. Nam et in aquosis nasci tur, ut scribit plinius, uel in paludosis, et iuxta aquas, ut Dioscorides. Ego sane testor me frequenter uidisse haerbam corneolam in ferrariae palludosis, uel in Ripera padi natam. Huic praeterea folia tenuia, uiridia, qualia salici germinant, quae si comburantur acrem fumum emittunt narribus mordacem, et quod damnat plinium non purpuerror pli. reo, sed aureo flore insignita conspicitur. Cogitur autem et plinius geminatur fateri, aureum esse haerbae lysimachii florem, nisi uelit cognominem in haerba lapidem lysimachum, aureis insignem uenis, ut ipse describit li.xxxvii. lysimachi. capi.x. temere idem nomen fuisse sortitum, quanquam idem plinius non tan tum in colore floris, sed etiam in haerbae odore notari potest, quem grauem sentiri scribit, et non acrem, ut Diosco. nec quomodo talis sen tiatur ostendit, suffitu. s. haerbae combustae, quae omnia Diosco. diligen tissime est executus, et usum praeterea haerbae in medicina docuit, quod hoc in loco ubi lysimachion describit plinius facere praetermisit Lysimachium autem esse haerbam infectiuam, non equidem memini me legisse apud aliquem autorem graecum uel latinum, nisi quod de ea scribit Pli.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
