# De Ratione Fidei 2

Nicetas Aquileiensis, De Ratione Fidei, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetas-aquileiensis/de-ratione-fidei/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetas-aquileiensis/de-ratione-fidei/2

i. Renatishominibus per fidem,et sanctificatis secundum Evangelii formam in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti,et per hancconfessionem regnum coeleste sperantibus, nihil magis utile esse dixit Apostolus, quam ut his bonorum sit operum cura. Sic enim scribit ad Titum: Et de his volo te confirmare, a ut curam habeant bonorum qui credunt in Deo.Hæc sunt, inquit, bona et utilia hominibus. Stultas autem quæstiones et genealogias et riaxas et pugnas legis devita; sunt enim inutiles etvance (Tit. III, 8). Hæc scribens beatus Apostolus, jam tunc prævidebat futuros homines qui per curiositatem etquaestiones inutiles curam bonorum operum praetermissurierant; etpacem, quam Dominus Ecclesiae suae reliquerat,perdituri. Namque homines, qui dumalta sapere conantur,nec humilia intelligere permittuntur, obliti uictum Apostoli,Nolialta saperesed time(Rom. XI,20), sic dum illicita præsumunt, etiam licita perdiderunt. Isti sunt qui cum nec fabricam coeli et terrae sensu colligere et capere valeant, ipsum conditorem etla. bricatorem Deum capere et mensurare contendunt; et quem debent per operum magnitudinem et tantarum rerum immensitatem solummodo et simpliciter adorare, in quaestionem mittunt; et de qualitate mysteriiejus ac de quantitate disputant, dicentes: Quantus Pater? qualis Filius? cujusmodi Spiritus sanctus? homo, nondum te ipsum cognoscens, audes divina metiri? Et quidem, taceode Sabellio Patripassiano, qui i stulta præsumptione assus est dicere ipsum esse Patrem qui est Filius; ipsum etiam esse Spiritum sanctum: et iMmine tantum esseTrinitatem, non etiam veritate; nec personis subsiatere, sed sola nuncupatione: ae sie totum confundit, cum ipsum Patrem corpus suscepisse et passum esse confingit. Taceo de a Photino, qui audiens unigeniti Filii Dei incarnationem, humilitatem, passionem quoque illam salutiferam nobis, hominam tantum eum putavit; Deum autem, quem debuit ex ipsis operibus agnosoere, denegavit: oblitus dictum Aspptoli dicentis: b Quia cum in forma Dei esset Christus, formam servi aceepU; ut nobis, uti serrvis peecati daret verissimam libertatem (Philip. II, 6). Et ad Corinthios: Scitis, ait, gratiam Domini nostri Jesu Chrsti, quia propter nos pauper factus est, cum esset dives,ut ejus paupertate divites essetis (II Cor. VIII, 9). Taceoergo tam de Sabellio quamde Photio, quia ab omnibus fere ecclesiis dignam errori suo sententiam detulerunt.

---

Nicetas Aquileiensis, De Ratione Fidei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp857/tmp857/tmp857.tmp857.opp-lat1.xml.
