Latin
Chapter 1
Nicetus Trevirensis, Opuscola 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero postea multos invenies non solum viros, sed etiam feminas Spiritu divino completas, Dei cecinisse mysteria, etiam ante David, qui a pueritia in hoc munus a Domino specialiter electus, et cantorum princeps, carminum thesaurus esse promeruit. Qui adhuc puer in cithara suaviler fortiterque canens, malignum spiritum qui op rabatur in Saule, compescuit: non quo citharæ illius tanta virtus erat, sed quia figura crucis Christi, quæ in ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, jam tunc spiritum dæmonis opprimebat.