# Opuscola 1.4

Nicetus Trevirensis, Opuscola, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/1.4

Deus ostenditur ut timeatur, simulacra ridentur, justitia ingeritur, iniquitas prohibetur, misericordia laudatur, incredulitas abdicatur, veritas requiritur, mendacia damnantur, dolus accusatur, innocentia collaudatur, superbia dcjicitur, humilitas sublimatur, pœnitentia praedicatur, pax sequenda depromitur. Contra inimicos protectio postulatur, vindicta promittitur, spes certa nutritur; et quod his est omnibus excellentius, in Psalmis Christi sacramenta cantantur. Nam et generatio ejus exprimitur, et re* jectio plebis impiæ, et gentium hæreditas nominatur, virtutes Domini cantantur, passio veneranda depingitur, resurrectio gloriosa monstratur, sedes quoque ad dexteram mirabiliter depingitur. Deinde igneus Domini manifestatur adventus, lerribile de vivis et mortuis judicium panditur. Quid plura i Etiam Spiritus creantis emissio, et terrae renovatio revelatur: post quae erit in gloria Domini sempiternum justorum regnum, peccatorumque perenne supplicium.

---

Nicetus Trevirensis, Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1159/tmp1159/tmp1159.tmp1159.opp-lat1.xml.
