# Opuscola 1

Nicetus Trevirensis, Opuscola, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/1

Bona a et digna et saucta res, et apta prorsus satisque conveniens de sauciis vigiliis nunc dicere, et conferre sermonem, quando ipsa lucubratio geritur a sollicilis et religiosis: nox cæca est, et necessaria caligo corporibus, quæ non solum homines, sed etiam in somno detinet animantes, ut, reparatis viribus per soporem, possint diurnos labores sustinere vigilanles. Bonus Deus, qui ita prospexit, ita constituit, ut homo exiturus ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam, haberet vicarium teropus, in quo a laboribus duris et multa fatigatione requiesceret (Psal. CIII, 23). Ergo diem ad opus, noctem fecit ad requiem; et pro hoc, sicut pro omnibus, gratias debemus agere illi qui præstitit c. Novimus autem multos hominum, ut aut majoribus suis placeant, aut sibi aliquid peculiariter prosint, noctis particulam ad aliquod opusculum segregare, et id pro lucro ducere, quod Curati de sopore suo, operari potuerunt d. Quod si in carnalibus instrumentis, id est, victui ac vestitui necessariis, qui vigilant non reprehenduntur, imo laudantur; quanto magis nos sacras vigilias, tam spirituali op re iructuosas, orationibus scilicet, hymnis, leclionibus fecundas, observare et amare debemus, ut a Domino Deo merce. dem recipiamus.?

---

Nicetus Trevirensis, Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1159/tmp1159/tmp1159.tmp1159.opp-lat1.xml.
