Latin
Chapter 2
Nicetus Trevirensis, Opuscola 2.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Delectat Dominum nostrum de pura conscientia laus emissa, sicul idem hortatur hymnigraphus, dicens: Laudate Dominum, quia bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio (Psal, CilIa v, 3). Hanc scientiam Gerens. hoc officium Deo placitum sciens idem Psalmista testatur: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 464). Et adhuc amplius aliquid pollicetur: Et lingua, inquit, mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam (Psal. XXXIV, 28). Sentiebat enim sine dubio de tali opere beneficium, sicut ipse commemorans dicit: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis mei salvus ero (Psal. XXVI, 4). Tali tutamine ct tali clypeo armatus, et fortissimum illum Goliam gigantem straverat, et saepe de alienigenis victoriam reportarat.