# Opuscola 3.2

Nicetus Trevirensis, Opuscola, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/3.2

Et Joannes in Apocalypsi refert se Spiri u revclante vidisse, et audisse vocem aquarum multarum, et tonitruorum validorum dicentium Alleluia; ex quo nullus debet ambigere hoc vigillarum sanctarum ministerium, si digna fide et devotione vera celebretur, angelis esse conjunctum, quos constat sine somno, sine occupatione indesinenter laudare Deum in cœlis, et benedicere Salvatorem. Quæ cum ita sint, fratres, jam pleniore fiJucia hymnorum mysterium fideliter impleamus, magnam nos credentes a Deo gral am consecutos, quibus concessum est cum tanlis ac talibus sanctis, prophetis dico atque martyribus, Dei aeterni miracula..... Hic cum David Domino confitemur quoniam bonus est; cum Moyse potentiam Domini magnis illis canticis personamus; cum Anna quæ Ecclesiae speciem gerit, olim sterilis, nunc fecunda, in Dei laude corde confirmamur; cum Isaia de nocte vigilantes psallimus; cum Habacuc, cum Jeremia, cum Jona sanctissimis vatibus orando cantamus: cum tribus æque pueris, quasi in fornace posi:i, convocata omni creatura, Creatori omnium benedicentes psallimus.

---

Nicetus Trevirensis, Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1159/tmp1159/tmp1159.tmp1159.opp-lat1.xml.
