Latin
Chapter 3
Nicetus Trevirensis, Opuscola 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum, charissimi, intermittentes fabulas superfluas, intento sensu et vigilanti mente psallamus, ut Deo non displiceamus. Sic enim nos hortatur psalmus dicens: Quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter (Psal. XLVI, 8), id est intelligenter, ut non solum spiritu, hoc est sono vocis, sed et mente psallamus, et ipsum quod psallimus cogitemus ne captivata mens fabulis et eat aneis cogitationibus, laborcm habeat infructuosum. Sonus etiam vel melodia consentiens sanctae religioni psallalur, non quæ tragicas difficultates exclamet, sed quae in vobis a veram Christianitatem demonstreL; non quæ aliqud theatrale redoleat, sed compunctionem peccatorum faciat. Sed et vox omnium vestrum non dissona debet esse, sed consona. Non unus insipienter protrabat, aut unus humiliet, alter vocem extollat; sed innitatur humiliter unusquisque vocem suam intra sonum chori concinentis includere, non extrinsecus extollentes, aut protrahentes quasi ad stultam ostentationcm indecenter efferre, neque hominibus placere velle. Totum enim tanquam in conspectu Dei, non hominibus placendi studio celebrare debemus. Nabemus enim et de hac vocis consonantia formam positam, vel exemplum, tres illos utique beatissimos pueros, de quibus refert propheta Daniel: Tunc, in. quit, hi tres quasi ex uno ore hymnum dicebant, et glorificabant Deum in forMare, dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum (Dan. III, 51, 52). Videtis quia pro magisterio ponitur quod tres pueri pariter Deum ex uno ore humiliter sancteque laudaverint. Et nos utique omnes quasi ex uno ore eumdemque psalmorum sonum, eamdemque vocis modulationem æqualiter proferamus: qui aulein æquare se non potest caeteris, melius est ei tacere, aut lenta voce psallere. quam clamosa voce omnibus perstrepere; sic enim et ministerii implebit officium, et humiliter psallenti fraternitati non facict offendicutum. Si ergo et nostra omnium vox fucrit inoffensa, vel consona labiorum cymbalis bene sonantibus, et nos delectabit, et audientes ædificabit, et Deo nostro suavis erit tota laudatio, qui in domo sua, sicut legitur, unanimes hahilare facit. Quando enim psallitur, psallatur ab omnibus; cum lectio legitur, facio silentio æque audiatur ab omnibus, ut legente lectore omnino clamosis vocibus nemo perstrepat. Et antequam legatur, omnes convenite: si quis autem supervenerit cum lectio celebratur, adoret tantura Deum, et præsignata fronte, aurem legi Dei sollicite commodet.