Latin
Chapter 4
Nicetus Trevirensis, Opuscola 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum, clarissimi, qui vigilat oculis, vigilet et corde; qui orat spiritu, oret et mente; quia nec satis utile est oculis vigilare, et animo dormitare, cum econtrario ex persona Ecclesiæ Scriptura dicat: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. v, 2). Curandum est etiam ante omnia ne nimietate eibi vel polus nostrorum vigilatorum pectora onerentur, ne cruditatem ructantes et crapulam, non solum ipsi nobis insuaves simus, sed etiam gratia Spiritus sancti indigni indicemur. Dixit namque vir quidam inter pastores eximius. Sicut fumus. innuit. fugat apes, sic indigesta ructatio avertit et abjicit Spiritus sancti charismata. Ergo tanquam divinum celebraturi mysterium, ante nos per abstinentiam parare debemus, ut integrati et expediti vigilare possimus: cogitatio quoque mala pellatur, ne male vigilantium oratio fiat, sicut legitur, in peccalum (Psal. CVIII, 7). Sunt enim et ex malignis maledictæ vigiliæ, ut in Proverbiis legitur: Quia, ablatus est somnus nb oculis eorum. Non enim dormiunt, inquit, n si male fecerint (Prov. vi, 16). Sed absint, et longe absint ab hoc conventu tales vigiliæ; sed potius vigilantium pectus clausum diabolo, sit apertum Christo, ut quae labiis so amus, corde teneamus. Tunc erunt acceptabiles apud Deum nostræ vigiliae, tunc pernoctatio salutaris, si competente diligentia et devotione sincera, ministerium nostrum divinis obtutibus offeratur.