Latin
16.3 to 16.4
Nicodemus Frischlinus, Epica 16.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dantes et concedentes tibi ante dicto NICODEMO FRISCHLINO plenam facultatem et potestatem, quod possis et valeas per totum Romanum Imperium et ubilibet terrarum facere et creare Notarios publicos et Tabelliones, et Iudices ordinarios, ac omnibus personis, quae fide dignae, habiles et idoneae fuerint, (qua in re conscientiam tuam oneramus) Notariatus seu Tabellionatus, et Iudicatus ordinarii officium concedere et dare, eosque et eorum quemlibet auctoritate Imperiali, de praedictis officiis per pennam et calamarium (prout moris est) investire. Recipiendo ab ipsis Notariis publicis, seu Tabellionibus, et Iudicibus ordinariis per te, ut permittitur, creandis, et ab eorum quolibet, vice et nomine nostro, et sacri Imperii, et pro ipso Romano Imperio debitum fidelitatis corporale, et proprium iuramentum: in hunc videlicet modum: Quod NOBIS ET SACRO ROMANO IMPERIO ac successoribus nostris, Romanorum Imperatoribus et Regibus legitime intrantibus, fideles erunt, neque umquam interfuturi sunt consilio, ubi nostrum periculum tractetur, sed bonum et salutem nostram defendent, et fideliter promovebunt, damna nostra sedulo cavebunt avertentque. Praeterea instrumenta publica et privata, ultimas voluntates, testamenta et quaecumque iudiciorum acta, ac omnia et singula alia, quae illis et cuilibet illorum dictorum officiorum ratione facienda vel scribenda oc- current, iuste, pure, fideliter, omni simulatione, dolo, ac fraude remotis, scribent, legent, facient et dictabunt, non attendendo odium, pecuniam munera, vel alias passiones et favores. Scripturas vero in formam publicam redigendas, pro locorum consuetudine et rerum qualitate, in membranis, aut chartis mundis, non abrasis aut vitiosis, fideliter conscribent et conscribi facient, causasque hospitalium et miserabilium personarum, sibi diligenter commendatas habebunt et promovebunt, pontes et vias publicas etiam omnibus modis conservari et instaurari curabunt. Sententias vero ac dicta testium, donec publicata fuerint et approbata, sub secreto fideliter retinebunt, omniaque et singula alia, recte et iuste facient atque exercebunt, quae ad dictum officium quomodolibet curabunt.