# Epica 2.136-181

Nicodemus Frischlinus, Epica, LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.136-2.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.136

Nos Pelicanus avis, CHRISTI praelustris imago,
Admonet effuso passi de sanguine CHRISTI:
Et simul impositum prono fert corpore caelum:
Praeripit et veteri divinum munus Atlanti.
DUAE ROTAE CUM REGULA immobili.
Sed qui sunt illi rubicundis orbibus orbes
Impliciti, et numeris diversicoloribus aucti:
Plurima quos aequis distinguit linea metis,
Erectosque adyti paries sub lumina profert?
Prima suo denos complectitur orbita recto
Axe pedes, instar canthi: circumque rotatur
Quoque anni spatio semel: a laevaque Boraei
Parte axis Libycum tardo pede vergit ad Austrum.
Huc menses annique vices numerique dierum
Depicti, quos illa suo certissima motu
Explicat, et totum metitur leniter annum.
Stant gemini circum, proles Latonia, Phoebus,
Et Phoebi Diana soror: praesignis uterque
Virgineo vultu, et telis clipeoque cedoro
Hinc atque hinc pictus. telo, de parte sinistra
Orbis Apollo diem quemvis toto indicat anno.
Oppositam digito Phoebe notat aurea noctem
Indice: quae medium post annum tarda sequetur.
Sic tibi totius mirabile munus hic orbis
Praestat Ephemeridis: mensesque diesque revolvit
Omnes, quos in se totus complectitur annus.
Huic inferta rotae numeris est altera pictis
Orbita: lata pedes a vertice ad ima novenos,
Muliplici descripta nota, variisque figuris,
Tota rubens, nisi quos numeri peperere colores
Diversos, teretesque arcus et linea sectrix.
Haec tardo motu segnes se vertit ad Arctos:
Et semel in centum tacite devolvitur annis.
Aureus hic fulget numerus, cyclique notantur
Solares: Christique insunt aequaliter anni,
Et quem Bissextum proprio cognomine dicunt.
Festaque mobilia et spatiis distantia certis
Intervalla, quibus concurrens additur annus,
Et quidquid magnis par est committere fastis.
O superi, quantae artis opus? quam fabrica docti
Astronomi: in longum qui tam procul aspicit aevum?
Quid? quod in hac etiam Solis super aethere metae,
Insunt diversae: quibus ille hiemalibus horis
Immminet his propior terris, aut altior iisdem
Exstat, ubi aestivos spatiosius exigit ignes:
Aut etiam noctes exaequat rite diebus?

---

Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml.
