# Epica 2.1482-1498

Nicodemus Frischlinus, Epica, LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.1482-2.1498. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.1482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.1482

Tu mirabile opus, quo non praestantius ullum
Ulla prior vidit mundi sub finibus aetas:
Immenso aedificas sumptu, caelique meatus,
Astrorumque vias argento imitaris et auro:
Ut quae sunt humili procul a tellure remota,
Humanisque negata oculis, et pervia solis
Montibus: hic propius videat Germana iuventus.
Salve iterum atque iterum toto clarissima mundo
Urbs, decus Alsatiae, et Germanae gloria terrae:
Quasque tibi canimus Nicraeo carmine laudes
Accipe, diva, tuas: et miti respici vultu.
Sic tua crudeli numquam pulsentur ab hoste
Moenia. nec saevae videant contagia pestis:
Nec te dira fames, nec te penuria vexet.
Sed tua sit Cererisque ferax, laticisque lyaei
Terra, domosque tuas spirabilis aetheris aura
Recreet: et niveis pax aurea protegat alis.

---

Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml.
