# Epica 2.401-445

Nicodemus Frischlinus, Epica, LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.401-2.445. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.401

Ornari res ipsa negat, contenta doceri.
Et si qua externa referantur nomina lingua,
Hoc operis, non vatis erit. non omnia flecti
Possunt, et propria melius sub voce notantur,
Ceu veterum quidam cecinit cultissimus augur,
Sed tamen unde mei capiam primordia versus?
Unde hic incipiam, tanta est ubi copia rerum?
Exterior limbus (quid enim vetat inde moveri?)
Quattuor et viginti apte discriminat horas,
Temporibusque dies et noctes terminat aequis.
Interior variis depicta est area gyris,
Orba omni motu pars horum circinat arcus,
Pars flexu incedit transverso, et dissecat orbes.
In medio punctum est (nostri de vertice nomen
Illi indunt, Arabum dixit vox barbara Zenith.)
Quod capiti insistens quavis regione locorum
Et quaque urbe suum, populis haud omnibus unum est.
Hoc aliqui cingunt arcus, instarque coronae
Circumeunt, Arabes quos Almicantara dicunt,
Atque hi surgentes vasto de gurgite flammas
Monstrant, quotque gradus quaevis peragrarit. Eorum
Maximus, obliquo qui ducit fila meatu,
Arcus Finitor, terramque et sidera mutat,
Ostenditque aliud tibi caelum, aliudque relinquit.
Ipsum aliqui punctum dirimunt, mediumque pererrant
Transversum ductum sublimi a vertice gyri.
AZimuth hos Arabum vox barbara nomine dicit.
Sunt tres praeterea diverso tramite picti,
Distantes spatiis inter se aequalibus orbes,
Alter ad octipedis deflectens bracchia Cancri,
Aestivumque trahens medio sibi nomen ab aestu,
In quo producit Titan lucemque moramque
Fervidus, et longus metitur tardior horas:
Alter Hyperborei vergens ad sidera Capri,
Ultima designat redeuntis lumina Phoebi,
Attingitque oram parvo discrimine limbi:
Tertius in media fabricae regione locatus
Componit spatio aequali noctemque diemque,
Signiferumque pari distinguit limite circum,
Lanigeri signo et lato curamine Librae.
Sunt orbes etiam bissenum hac parte domorum,
Omnia qui ostendunt totius limina caeli
Inferius picti, facies qua lata patescit
Astrolabi. his reliqui iuncti stant ordine gyri,
Quotquot inaequales monstrant mortalibus horas.

---

Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml.
