Latin · Dactylic hexameter
LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.446-2.494
Nicodemus Frischlinus, Epica 2.446-494
Unproofread scanNot analysed yet
Hos super, incumbens Reti sua fila retorquet
Signifer ingenti stellarum cinctus amictu,
Sideraque ostentat tacito labentia motu
Leniter, et variis animantia picta figuris.
Laniger hic Aries, adversaque Libra refulgent:
Hic Taurus, Tauroque adversus Scorpius ictu,
Hic gemini, appositoque minax Iacularius arcu:
Hic Cancer micat, et vultu Capricornus atroci:
Hic Leo, et obliqua fluvinalis Aquarius urna:
Hic Virgo, et Pisces adversi virginis astro,
Omnia reflexi plano signa addita gyri,
Aethereas per quae Phoebus moderatur habenas.
Isque fere totidem Circus convertitur horis,
Et duodena suo circumfert signa meatu,
Extima dividui quod denotat orbita limbi.
Sed neque carminibus centrum sublime tacebo,
Indicibus septem constructum atroque Dracone.
Quos inter primus labentis tempora Solis
Indicat, et lucem spatiis disterminat aequis,
Et quibus in vita communibus utimur horis
Noctes atque dies, digito circum indice monstrat.
Tum quod signiferi teneat Sol aureus astrum
Quoque die, quavisque hora: quamque altus ab undis
Oceani exierit: quo insistat vertice caeli:
Quamque domum intrarit. (sunt limina plura domorum)
At reliqui reliquos demonstrant orbe Planetas
Signifero circum errantes, mediumque loquuntur
Cuiusvis motum, quo signo quisque moretur
Zodiaci, quae quisque domus caelestia servet
Limina, quo celsi consistat vertice caeli:
Quantum hinc Hesperio, quantum illinc absit Eoo
Falcifer, aut surgens felici Iupiter ortu,
Gradivusve fero minitans immania vultu,
Aut Veneris sidus, Maiave Atlantide natus,
Aut quae noctivagis Luna implet cornibus orbem.
His Draco terribilis, squamisque ingentibus horrens
Additur indicibus, sinuatque volumina tergo
Immensa, et moto cum signis circuit axe.
Ille vias Lunae monstrat, Solisque labores,
Condit ubi ardentes atra caligine currus,
Involvitque orbem tenebris. Ille ora Dianae
Luce orbanda notat, quoties fraterna sorori
In capite et caudis opponit lumina Phoebus.
Quid tibi opus posthac numeratis arte tabellis,
Ut ventura notes obscuri lumina Solis,
Stellarumve faces longe lateque requiras,
Et quantum a media distent erratica meta
Sidera Signiferi, et coeant quo rursus in axe,
Atque iterum oppositis opponant ignibus ignes?