# Epica 3.2.585-634

Nicodemus Frischlinus, Epica, LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, DOMINI, LIB. I. NUPTIARUM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, LUDOVICI DUCIS, lines 3.2.585-3.2.634. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.585

Nec non et centum et plures servata per annos,
Ungariaque olim Suevis advecta quadrigis,
Dolia pincernae relinunt: atque ordine condunt.
Et quamquam patriis uberrima pocula terris
Proveniunt, vinique ferax est Teccia tota:
Huc tamen externis etiam advectantur ab oris
Vinaque, Sueviaco magis allubitura palato:
Quaeque Methymnaeo possent certare racemo.
Malvaei qualis liquidissimus humor Iacchi,
Rheinfaliumque merum, Moschatellique Lyaeus.
Et quod Pinolum patrio cognomine dicunt:
Rhaeticaque Augusto quondam gratissima vitis
Caesari, Ecuinum, prelisque elisa Rosazis
Pocula Wippachiumque et quo te carmine dicam
Scharniceline liquor, duro cognomine: sed non
Et potu duro, qui lenis ad ilia fertur.
Nec Granvillanae succus dulcissimus uvae
Defuit: huc Athesi plaustris invectus onustis:
Qua videt Hercyniam confinis Rhaetia silvan.
Danubioque suas concedit margine ripas.
Quin et Burgundis huc impotantur ab oris
Mitia vina, cadis non inferiora Falernis:
Claretum, Ambrosiusque sacris e vitibus humor.
Et quae vina parit generosa Vesontio terris,
Quas celer undarum circumfluit agmine Dubis.
Praeterea Rheni mittunt sua munera colles:
Maenus ubi nomen maiori amittit in amne.
Huc vehitur Bigamum, Mergobromiumque benigni
Haustus, et patrio Rhingoium nomine dictum.
Praesulis hoc munus, qui Moguntina gubernat
Moenia, et imperium docto moderamine linguae
Septemvir flectit: quo vix insignior alter
Germanos inter proceres, seu fundere voces
Ingenuas, seu consilio sacra iura tueri.
Ipse etiam Rheni Princeps Septemvir, et undis
Et vino meliore potens, Fridericus, amore
Principis accensus sponsi, sua mittit Iacchi
Munera: Secnemiumque albens, Thasioque liquori
Gunt humium aequalem, Durmstheiniacasque lagenas,
Et Monnheimaeum laticem, frimissima vina:
Esse sui cupiens monumentum et pignus amoris.
Mittit et Herbipoli Praesul reverendus ab urbe
Iulius: ad Maeni princeps clarissimus amnem,
Collibus enatum Francorum, nobile vinum:
Steinhemio domitum prelo: sua munera taedis
Wirtembergiacis et magni pignus honoris.
Ille etiam leges didicit, mentemque polivit
Artibus, et sacrae monitus sub pectore fixit
Iustitiae: qua Franciacis dare iura verenda
Gentibus, et patrios possit defendere cives.

---

Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml.
