Latin
Dedication 1
Nicodemus Frischlinus, Epica front.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
ILLUSTRISSIMO ATQUE GENEROSISSIMO PRINCIPI AC DOMINO Domino Augusto, Iuniori Brunsuicensium et Luneburgensium Duci, etc. Domino suo clementissimo Salutem Plurimam Dicit DE causis calamitatum et miseriarum in re publica infelicique eius administratione multum diuque, AUGUSTE, princeps illustrissime, Domine clementissime quaesitum fuit: nec immerito quaesitum fuit. Siquidem illud infitiari nemo potest, tum melius cum privatis agi, cum fortunata Republica est: eadem contra eversa et vacillante, singulorum quoque bona everti et periclitari: adeoque in illius salute, omnem subditorum incolumitatem esse positam. Cum autem multa egregia ab iis, qui sapientiae nomine claruerunt, hac de re sint disputata; tum haud scio, quicquamne excellentius, verius, melius et verisimilius sit prolatum ab iis, quae a duobus sapientiae humanae sideribus, Platone et Aristotele dico, litterarum monumentis sunt consignata. Invenias quosdam, qui ignoro quo superstitionis genere fascinati, etiam nostra hac aestate, in tanta omnium rerum luce et veritate, ad ficticium Fortunae numen recurrunt: Invenias contra, qui nescio, quod fatuum fatum ab omnibus piis et orthodoxis mentibus dudum explosum, ab inferis quasi revocant, omnesque; hominum actiones et casus ad id, tamquam ad Marpesiam cautem alligant. Reperiuntur etiam, et quod dolendum est, inter Christianos reperiuntur, qui in coelum et astra huius rei causas coniiciunt: homines certe et in astra ipsa iniurii, et in Deum Optimum Maximum blasphemi, ipsisque Ethnicis longe superstitiores. vero Plato Philosophus post homines natos longe optimus, neque fortunam neque fatum, et astrorum positus, sed, …omnium calamitatum et miseriarum in Republica causam: quemadmodum contra …verum felicitatis fundamentum esse scribit, ut videre est lib. 5. et 6. de re publica Et in Epistola 7. ubi pulcherrime divinus vir nos docet, non prius desiturum humanum genus in malis versari quam aut homines recte vereque philosophantes gubernationem adepti fuerint, aut hi qui gubernant, divina quadam forte vere philosophentur. Neque ab hac sententia praeceptoris sui alienus est Aristoteles in libris suis politicis, in quibus passim, praesertim vero libro 8. capite 2 multis demonstrat, eos qui aliquando ad rei publicae clavum sunt accessuri litteras accurate cognoscere debere: utpote quibus et tyrannides auferri, et seditiones in re publica averti, atque extingui possint ut est libro 5 capite 5. Possem hoc loco in eadem sententia consimilia Isocratis, Plutarchi, Ciceronis aliorumque sexcenta loca adducere nisi et haec iam ante Celsitudinem Tuam, nota esse scirem, et vero ipsa experientia omniumque aetatum et saeculorum exemplis iamdudum confirmatum esset id, quod in Epistolis Seneca affirmat: philosophiam vitae legem ac bonum consilium esse: huic acceptum ferendum quod bene vivamus. Pulchrum est, inquit poeta, eminere inter viros illustres: Consulere patriae, parcere afflictis, fera Caede abstinere, tempus atque irae dare Orbi quietem, saeculo pacem suo.