# Epica front.1.2.11-14

Nicodemus Frischlinus, Epica, front.1.2.11 to front.1.2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.2.11

et omne id tempus quod nonnulli intempestivis conviviis aleae, pilae, aliisque rebus ludicris tribuunt, ad haec sola recolenda sumere. Rara profecto haec in viro principe merx: rara haec in mediis ales intervolat aulis. Quare macte animi, AUGUSTE generosissime macte nova virtute perge ut coepisti, illustrissime generis splendori, doctrinae, pietatis, ceterarumque virtutum lucem adiungere. Patria et saeculum Tibi contigit id, quod amplam ad exercendam virtutem campum, latum ad laudem et gloriam cursum habet. Quamquam quid opus est admonitione mea vel cuiusque alterius ei qui Ephoros Domesticos non minus nobilitate, quam omnium virtutum et disciplinarum cognitione clarissimos habet: quorum quasi … quotidianae hortationes accedunt. … accedere dico, quia virtutibus omnibus iis quae in sui amorem homines pelliciunt Celsitudo Tua ornata, omnes admonitiones antevertit: sponte facit id, quod facere eam omnes boni et docti gaudent et admirantur. Quae omnia dum ego tacite mecum perpendo, incredibile dictu, quantum afflictae Germaniae de tanto principe gratuler, quae procul dubio si Deus Optimus Maximus ardentissimis nostris precibus annuens, diuturnam Tibi vitam concesserit, fructus virtutum Tuarum percipiet uberrimos. Atque hinc est etiam ut cum Epicae huic operum poeticorum Nicodemi Frischlini, parti omnino praepotens patronus quaerendus esset, sub Tui incliti nominis auspicio, lucem aspicere, eam voluerim. Quod eo libentius feci, ut non solum de lumine Celsitudinis Tuae lumen aliquod mutuaretur suum: sed imprimis ut observantiam meam erga Celsitudinem Tuam hac qualicunque … demonstrarem: testatum publice redderem quid sibi patria nostra de Te polliceri deberet: alios etiam excitarem qui haec omnia latius diducerent. Si enim Academiarum Rostochiensis et Tubingensis Professores (viri qui et quanti?) virtutem, eruditionem, prudentiam, omniaque in Te praeter aetatem vere augusta, AUGUSTE Augustissime admirantur et suspiciunt: quid me? quid alios homunciones qui illis multis parasangis inferiores sumus, facere decet? Erunt fortasse et erunt procul dubio non pauci, qui meum hoc propositum sinistrem sunt interpretaturi, improbaturi id: quod ego homo novus nullis vel generis vel litterarum ornamentis commendatus tantum Heroa compellare ausus fuerim, qui munere longe maiore et praestantiore dignus sit. Quibus quidem ego non usque adeo refragor sed ultro accedo. Enimvero sic AUGUSTE Princeps illustrissime statuo nullum esse posse donum quod virtutis Tuae indoli respondere: nullius tantum flumen et vim orationis quae Celsitudinis Tuae laudes ex merito persequi queat. Quid igitur? num propterea resiliam? Ita sane videatur aliis: mihi non irem. Adeo enim me virtutes illae Heroicae quas in Tua Celsitudine instar splendidissimi sideris elucescere video, ceperunt ut factum hoc meum, licet audax fortasse et impudens, immutare tamen non possim. Et quid immutem? Si enim rex ille etiam de manu rustici vel paucas aquae guttulas hilari fronte excepit:

---

Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml.
