Latin
front.1.2.15 to front.1.2.17
Nicodemus Frischlinus, Epica front.1.2.15-17
Unproofread scanNot analysed yet
cur ego de Tuae Celsitudinis clementia in hoc munusculo litterario si non meo at Frischlini nomine accipiendo addubitem. Et quamquam omnino Celsitudinem Tuam nobiliori munere dignissimam iudico: spero tamen non plane nihil fore in isto libello quod aliquo modo eam oblectare valeat. Ut enim nihil dicam de ipsius auctoris, Frischlinisc: dignitate et doctrina, quem etiam illustrissimae Celsitudinis Tuae parens, liberaliter dum licuit Brunsuigae fovit: non certe omnino nihil sunt hoc in Opusculo comprehensa, quae tamen aut nullum aut alium quam me laudatorem requirunt. Ea enim ego sic a summis viris approbari vidi ut ad veterum laudem pervenirent. De bonitate vero et Celsitudinis Tuae clementia eo minus despero quo certior atque exploratior eius est naturae et ingenii indoles et plena humanitatis ac pietatis voluntas quae tam incredibili litterarum studio et ardore flagrat. Cum enim omnes artes et disciplinae quae ad humanitatem pertinent, habeant quoddam commune vinculum et quasi cognatione inter se contineantur, non dubium est quin Celsitudo Tua cum in ceteris tanto amore versetur, etiam hanc Poeticam dico singulare favore complectatur, cuius nomen omnium saeculorum temporibus sanctum et venerabile fuit: Et merito certe fuit cum, primo, ab ea paene omnium artium fundamenta et mysteria manaverint. Quae enim est disciplina? quae est scientia quam poetae non primitus vel invenerint vel inventam ad posteros elegantissimis numerorum modulis transmiserint. Historica scripserunt: Prodicus Phocaeus, Policritus, Homerus, Pisander Alexandrinus, Q. Ennius, Hostilius, A. Licinius, Virgilius, Lucanus, Clemens, Silius. Physica: Pronopides, Xenophanes, Empedocles, Eratostenes Cyrenaeus, Heraclitus, Lucretius. Mathematica: Thales Milesius, Aratus Solensis, M. Manilius. Medica: Musaeus, Andromachus Cretensis, Nicander, Aemylius Macer. Ethica: Orpheus, Draco Atheniensis, Pittacus Mitylenaeus, Solon, Hesiodus Pythagoras. Pastoricia et ad Agriculturam remque familiarem pertinentia: Hesiodus, Theocritus, Oppianus et alii. Theologica: Moses, David, et multi ex recentioribus. Deinde cum ceterarum rerum studia omnia, et doctrina et arte et praeceptis constent: Soli poetae, ut a summis eruditissimisque hominibus accepimus, natura ipsa valent et mentis viribus excitantur et quasi divino Spiritu afflantur. Quae cum ita sese habeant: non raro mirari contigit, fuisse, hodieque esse nonnullos qui poesin eiusque cultores parvi pendant, atque etiamsi Diis placet, nec in scholis iuventuti proponendos nec in bene constituta Re publica ferendos poetas contendant.