# Epica front.1.2.8-10

Nicodemus Frischlinus, Epica, front.1.2.8 to front.1.2.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.2.8

Neque tamen haec eo AUGUSTE illustrissime princeps clementissime disputo, tamquam deessent Tibi elegantioris disciplinae ornamenta: sed potius ut hoc in genere Celsitudinis Tuae admirandam et cunctis paene saeculis inauditam facultatem efferam valdeque praedicem. Eduardum Angliae regem, cuius ante mentionem fecimus tanto ingenio, tanta doctrina, et eruditione fuisse scribunt, ut si diutius ipsi inter vivos agere licuisset, ipsum Salamonem aequaturus fuisset: Adolescens siquidem XVIII. annorum quattuor linguis claruit, et in artium et scientiarum cognitione eo progressus fuit, ut cum Cardano de variis et non nisi subtilissimis Mathematicorum quaestionibus accuratisime disputaret. Consimile quid Annales iactant de Imperatoribus M. Antonino qui ob Philosophiae insigne cognitionem philosophus fuit appellatus: Alexandro Severo, qui Mathematicarum scientiarum peritissimus fuit: quae quidem rara magnaque sunt, et merito ab omnibus praedicantur. At non minor Tua, Illustrissime princeps laus est: neque dubito certe Te iis si non anteponere, attamen aequiparare. Excellis enim non modo felicissimi laude ingenii, sed multiplicis cognitione doctrinae, ita profecto, ut in iis qui illustri familia nati sunt, et eiusmodi adhuc in aetate constituti, ampliorem numquam cognoverim. Quod si me tacita cogitatione aliquis refellat, excitabo illi non pagum, non urbem, non regionem, sed universam Germaniam nostram, quem iampridem laudum Tuarum cumulo intumescit. Excitabo illi celeberrimas Germaniae nostrae Academias, in quibus Celsitudo Tua ita ante hac versata est, ut infinitos doctrinae et virtutis suae testes reliquerit. De Homeri natalibus et patria septem nobilissimae Graeciae urbes olim certarunt. At quid de Te? quem duae clarissimae Germaniae Academiae Rectorem sibi unanimi omnium Professorum consensu advocarunt. Laudatur ab Aenea Sylvio Carolus IV. Imperator quod philosophorum disputationibus interesse dignatus fuerit: Commendatur a Suetonio Iulius Caesar quod composita civili seditione per M, Lepidum mota, Rhodum profectus, Apollonio Moloni, optimo tum dicendi magistro auscultavit. Celebratur a Pontano Alphonsus Calabriae dux senior, quod licet arduis et gravissimis regni negotiis subinde interpellaretur, horam tamen lectioni bonorum auctorum destinatam numquam auferri sibi passus fuerit: ab aliis alii hoc nomine in caelum extollentur. Tuam igitur Celsitudinem non laudemus? non commendemus? non in caelum extollamus? quae ita bonarum artium studiis addicta est, ut nihil prius nihil antiquius habeat, quam iis disciplinis animum exornare, quae, ut praeclare Cicero, adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impendiunt foris, pernoctant nobiscum, rusticantur peregrinantur;

---

Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml.
