Latin
SUSPICIO SIVE POMUM THEODOSII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 2.0.1
Unproofread scanNot analysed yet
FAbula fuit aliquando discordiae pomum, nunc veritas. Accepit dono pomum Theodosius iunior Imperator; Eudoxiae Imperatrici offert: illa nihil sequius cogitans Paulino Theodosii amico aegrotanti mittit: Paulinus actorum ignarus, rursum Imperatori. Sed numquam sine strage in orbem lusit fortuna. Scilicet accepto commoveri Imperator, examinare, suum agnoscere, turbari, occultos ameres suspicari. Advocat Eudoxiam, de pomo inquirit; terretur illa; et dum alia submetuit, edisse se etiam iuramento confirmat. Hic scintilla in apertas flammas erumpit: pomum promit Imperator; mendacii arguit; amoris improbi ream agit; abdicat; Paulinum occidi imperat. Sed licet diu, non semper latet veritas. Ipsa sibi sol est, eluctatur inter nubes. Eudoxiae sanctitatis fama, innocentiae testimoniis, plausuum, quibus Antiochiae et Hierosolymis excepta fuerat, perculsus nuntiis Imperator agente Chrysaphio Eunuche in Coniugis reditum consentit. Advocatur a Chrysaphio per literas Imperatrix, idque sapienti dolo efficitur, ut ea venienti Imperatori inexpectata occurrat. Hic mixtae gaudiis lacrimae concordia plausus. Vide Cedrenum, et qui ex eo sumpserunt, Iustum Lipsium Monit. Polit. lib. 1. cap. 5. mon. 1. Nicol. Caussin. in Aula S. Hieremiam Drexel. orbis Phaeth. p. I. c. 15. §. 4.