Latin
CURAE CAESARUM PRO DEO et POPULO: SIVE THEODOSIUS MAGNUS, IUSTUS ET PIUS, ACTUS IV., SCENA SEPTIMA. Flavianus instante Theodosio fugit. Flavianus.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 3.4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Flav. Quae mihi nigrantes latebra concedat sinus,
Tenebrisque fidis contegat? caelo diem
Devolve Phoebe; merge praecipites mari
Currus Ibero: redde inaspectam sugam.
Huc Flaviane tota pollentis status
Detracta pompa est! fremuit a tergo sonus?
Nemo hinc minatur? solus, abiectus, miser,
Vacuus honoris, Martis opprobrium ultimum
Silvae per omnes erro fugitivus plagas.
Hinc instat hostis. Solis inimicae faces
Truncate radios. Nemo fugientem premit?
Haec sunt rotantis fata fortunae: levat,
Sed stare prohibet: incito cursu sua
Statione magnos eicit, parvos levat.
Sonantne rursus arma? quid peius queat
Instare miseris, quam pavor mentis sequens
Premens priorem? lubricae o sortis vices!
Timete si quos scelere fortuna extulit
Virtutis hostis. Hora quod dedit prior,
Rapiet secunda. Gloriam quisquis suam
In scelere fundat, discat exemplo meo,
Cum sole natam gloriam, cum illo mori.
Sonuere rursus arma. Da fugam nemus.