# POESIS DRAMATICA, Pars I 3.5.6

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I, CURAE CAESARUM PRO DEO et POPULO: SIVE THEODOSIUS MAGNUS, IUSTUS ET PIUS, ACTUS V., SCENA SEXTA. Umbra Maximi Tyranni nuper a Theodosio victi, et Andragathii eius. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/3.5.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/3.5.6

Vae! felici quisquis nimium
Scelere gaudes! sit tarda licet,
Est certa tamen poena nocenti.
Tacito Nemesis pede scelestos
Premit a tergo, semperque manu
Vindice crispat fulminis iras.
Si gravis ictum mora suspendit,
Maior veniet poena nocenti.
Tacet ad tempus DEUS; at tandem
Loquitur torto fulminis igne.
Non hinc credas minus offensum,
Quod non cernas magis iratum.
Etiam sceleri sua mansura est.
Hanc ubi reples, in tua celeras
Funera fulmen Plerumque diu
Impune scelus DEUS occasu
Graviore piat. Quisque perit eo
Crimine, quod agit. Caput Auctoris
Culpa requirit. Tu Caesareum
In latus ensem saeve egisti;
Ense peristi. Nunc postremum
Acheronta subi. Sidera reliquas
Mitius urgent culpas. Quisquis
Calido nimium ductus amore
In Caesareum diadema ruit,
Sua praecipites vocat in fata
Fulminis ignes. Numquam omnino
Astra rebelli capiti parcunt:
Ibis stygios turbare lares
Caesaris hostis, mecumque scies,
Quamvis sero sed certo olim
Saeva rebelli tormenta dari.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica1_1.xml.
