Latin
SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO, ACTUS II., SCENA QUARTA. Occurrit Hyacinthus Filius Parenti Clodoaldo de venatione reduci, lines 5.2.4.1-5.2.4.46
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 5.2.4.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Hiac. Quid hoc? revecta pompa venatus tacet,
Maestusque loquitur omnium e vultu dolor?
An praeda lusit aufuga sequentum gradus?
An quod sinistrae turbo fortunae malum
Patri paravit? Sand. Cede, ne Patrem novo
Dolore nate saucies Hiac Nam quid Patri?
Sand Nihil est, recede. Hiac. Mi Pater,
Sand. Tace. Hiac. Pater!
Cl. Quae vox ad aures appulit? H. Pater! Pater!
Clod. O vox! medullas pectoris Patri eripis
O nate. Sand. Ne quid peccet immodicus dolor.
Auferte sobolem. Hia. Sinite me reducem osculo
Libare Patrem. Clod. Ah nate!
Hiac. Tu genitor meus?
Clod. Minate siste: voce te inveniam Duce.
O cruda fata! Sed tamen voti reum
Irminsul urget. Quis mihi extorquet manu
Diis victi mantem acinacem? Hi O dulcis Pater!
In innocentis stringis hoc ferrum caput.
Sie quod Hiacynthus crimen admisit, tamen
Remitte Genitor: corde adhuc totum Patrem
Non exuisti. Clod. Dexterae ereptum date
Mihi rursus ensem. Sinite Clodoaldum Diis
Iurata vota solvere. Sand. Admittunt moras
Solvenda Superis vota. Praecipiti quoque
Aliquando cultu Numen offendi solet.
Clod. O vota stulta! Quidquid e nostro lare
Primum obviabit, victimam tuas dare
Cadendum ad aras voveo. Tu solum Patri
Post Hildegardem filiam, et natum alterum
Raptum, parenti rebus extremis eras
Unum levamen. Totus ut peream Pater
Stultus litare Numini interitu tuo
Vovi. Date mihi acinacem voti reo.
Hia. An qui parentem fulminat carum, meo
Cruore sisti Numinum furor potest!
Clo Uno hoc. Hia. Saluti Patris en dedo caput,
Date iam parenti acinacem: in vulnus patent
Aperta colla. Nullus eventu potest
Meliore sanguis prodigi; quam qui patrem
Rei reservet publicae, et placat Deos.
Porrigite Patri acinacem. Frustra es pius:
Da Sandriane acinacem dextrae Patris.
Quod vivo, Patris munus est; cadam, ut Pater
Vivat superstes. San. Plurimum affectu in Patrem
Hiacynthe peccas. Clod. Vota me faciunt reum.