Latin
SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO, ACTUS IV., SCENA SECUNDA. Carcerem invisit Hildegardis. Vinctorum casus intelligit, lines 5.4.2.49-5.4.2.80
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 5.4.2.49-80
Unproofread scanNot analysed yet
Ne serviamus colla ferienti dare
Lubet securi. Liberum memet facit
Natura, leges, indoles, Genitor, Deus.
Non vendo iura, binus ut forsan dies
Vitae in tributum veniat.
Hildegardis. Hoc proprium malum
Longa subactos clade persequitur, fidem
Animumque rebus credulum nullis dare.
Quod ergo mentis altius pungit sinum,
Aperire liceat. Fausta vos rebus meis
Iuvenes tulerunt astra: libertas mea
Vestra redempta stabit. Hic fani Deo
Ministra turpe semper obsequium fero,
Pudet Hildegardem turpis officii. Pudet
Inter secures sanguine in sectas, manus
Adferre ad aras, Vestra libertas meae
Una est redemptrix: innocens vobis puer
Hiacynthus iras pectori ingessit pares:
Vocat Hildegardis innocens, quondam suo
Erepta soboles, scelere Mystarum, patri.
Fa. Ischyrio! Isch. Si me carcere exemptum dabis,
Tentabo vires. Semper innocuum manus
Defendit ista sanguinem. Fau. Et faustum Dii
Semper dederunt exitum. Hil. Fraudi quoque
Huic spero facilem. Ischyrio, si spondes mihi,
Post has latebras sistere innocuam patri;
Dabo resolvi pedibus aeratas moras.
Isch Pura innocensque et tuta sisteris patri.
Hild. Sperate: factum cernet hic sol, quod sequens
Miretur actum, quodque posteritas neget
Potuisse fieri. Isch. Fine meliore ut cadant
Meditata, calida Numen accedam prece.