# POESIS DRAMATICA, Pars I 5.4.3

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I, SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO, ACTUS IV., SCENA TERTIA. Geronda, Hildegardis aemula, invidia mota abit, ut Hildegardem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/5.4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/5.4.3

Ger. Deprensa fraus est Hactenus crebro nihil
Dolo peractum est; Syrtibus adhaesit ratis:
Et saepe coeptus, saepe disiectus quoque est
Furoris ardor. Hactenus fulgur dedi;
Quod tento posthac, fulmen est. Nam quid tibi
Volante crista pileus multa rigens
Gemma vitilis habitus, et cruri ocrea
Aptanda, calcar ocreae, et lateri chalybs!
Ex quo sub isto degit Irminsul lare,
Tam dira scelera nullus aspexit dies,
Quod Hildegardis corde meditatur nefas.
Quae scelera volvit? quidquid hoc sit, nil agit
Mulier honestum, quando mentitur virum.
Adeo Senatum praesidem loci, sero
In ore crimen, illa quod gremio gerit.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica1_1.xml.
