Latin
SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO, ACTUS IV., SCENA QUARTA. Hildegardis mutato ad fugam habitu carceres adit Hildegardis
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 5.4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hild. Monet hora. Vixdum licuit induere virum,
Quae reliqua superant, fingere, actutum expedi.
Araspe, quid animi esse simulato viro
Ad tanta credis ausa?
Arasp. Quem poscunt sibi
Meditata fata. Hild. Fateor indutu virum
Simulo, sed animus feminam nondum exuit.
Pavor per imas ossium attonitum vias
Trahit rigorem. Concuti non est probrum,
Sed excuti animo. Arasp. Semper herous vigor
Trepidat initio: magna meditantem pavor
Primum coarctat: sed stimulus ille est pavor
Ipsi rigori. Hild. Qualis hoc cinctu tibi
Videtur Hildegardis? Arasp. In Martem ferox
Hostem exciturus hostis externa micat
In veste; maior animus interius latet.
Hild. Sic est: inausa feminae attento: pares
Sed corda vires fulciunt. Arasp Cauto tamen
Incede gressu. Magna vigilantem volunt
Cautumque. Fortem non minus facit animi
Cautela; quam vis roboris: gemina hac nota
Dignosce sortem, si pariter agit, et cavet.
Hild. Age hoc Araspe; quando meditatis vigil
Desideratos exitus rebus paro,
Instructa navis lina fugienti explicet.
Arasp. Propera. calentes saepe vitiantur mora
Mentis favillae. Qui cito fervet, cito
Defervet ignis. Sana consilia bonum
Non sortiuntur exitum, ubi nectunt moras.
Differre fraudem, et exitum nolle; est idem.