Latin
SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO, ACTUS IV., SCENA OCTAVA, Araspus captivus ducitur. Araspus. Miles.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 5.4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Araspus. Me vos ad antra?
Miles. Adluce viduatos specus,
Exilia Solis, Tartaro affines domos.
Arasp. Nam quae me Araspum culpa damnatos iubet
Dies sub antro ducere? vigilas poli.
Chorosque nitidos testor, astrorum Patres,
Simulque populum, invidia me facit reum
Non culpa mentis. quidquid est gestum, geri
Lex exigebat. Si qua me tangit tamen
Culpa, pietatis illa, non sceleris fuit.
Sed imperata miles ad finem trahe;
Mihi et sub antro pura lucebit dies.
Sol innocentis vultui obnubi potest;
At innocentis eripi menti nequit.