Latin
PAX IMPERII ANNI DOMINI M. DC. L. SIVE IOSEPH A FRATRIBUS recognitus., ACTUS III., SCENA SECUNDA. Lamenta fratrum in carcere. Locuti sunt ad invicem. Merito haec
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 6.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non innocui plectimur atris
Carceris umbris, monet antiqui
Sceleris morsus. Nos non fratrem
Saepe innocua voce precantem
Miserae praedam dedimus morti.
Ille affusus genibus, fratres
Parcite, dixit, misero fratri.
Nos immites lacrimas pueri
Non audiimus, saepe cruento
Scrutaturi viscera ferro,
Nisi nos fratris mitior animus
Avertisset. Tamen immites
Cisterna probat, pretiumque leve
Quo vendidimus patris afflicti
Dulce levamen, fratrem insontem.
Quid peccavit puer innocuus,
Quod levis illum lusit imago
Somni? nos nos nocuos secit
Culpa perempti fratris; merito
Vindicta reos premit a tergo.
Sit sera licet, seria tamen est,
Quae nos plectit poena Tonantis.
Nemo sceleris reus impunem
Spectat olympum. Praemissa viam
Planam Nemesi crimina sternunt.
Hac illa gradus urget, culpa
Qua prior ivit. Non hoc crede
Minus altrices armare manus,
Quod minus instat celeri poena,
Est sua Nemesi iam dicta dies.
Haec supremum mundo ubi lumen
Dederit, nulla prece, vel pretio
Placata manum tendet in iras.
Ah parce Deus! parce precantum
Sceleri fratrum. Nisi nos grandis
Culpa ligaret, quid tu innocuis
Parcere posses? quo nostra magis
Crimina crescunt, magis hoc nomen
Tu clementis Numen habebis.