# POESIS DRAMATICA, Pars I 6.3.5

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I, PAX IMPERII ANNI DOMINI M. DC. L. SIVE IOSEPH A FRATRIBUS recognitus., ACTUS III., CHORUS. Morpheolorum vineam repraesentantium, cui Genius Iosephi incumbit.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/6.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/6.3.5

Gen. Ios. Vinea patri suus est natus;
Vinea felix: si velut uno
Sanguine prodit, sic et amore
Vivat in uno. Fratrum rarus
Amor esse solet: quando parentum
Non aequus amor semper ocello
Istum dextro respicit, illum
Vix dignatur cernere laevo.
In natorum numero quisquis
Solus amatur, non bene amatur.
Reliquis unus cedit in odium,
Quem male dispar gratia prensat,
Sed tamen unus magis est saepe
Dignus amati, quem naturae
Gratia maior cum virtute
Megis ornavit. Regula recti est:
Iuxta meritum dilige quemque:
Sed signa tamen cautus amoris
Semper soboli paria impende.
Loquor expertus fraterna odia
Nuper Ioseph, sed venit hora
Quae dissidiis animo pulsis
Tandem fratres meliore liget
Vinculo amoris.
Iacob. Ubi sum? vigilne vera conspexi? an sopor
Illusit oculis? ille qui denas super
Vites sedebat, ille num est Ioseph meus?
Est ipse certe Natus; aut saltem Ioseph
Sincera imago, somnio illudor miser.
Non est. sed est imago viventis Ioseph.
O mi Ioseph! dilecte fili mi Ioseph!
Quo vota mitto cassa, quo vacuas preces?
Nempe hoc amantum est: somniant, quod diligunt,
Et per quietem facta persuadent sibi,
Quaecumque vellent facta, dum vigiles agunt.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica1_1.xml.
