# POESIS DRAMATICA, Pars I front.2.2-4

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I, front.2.2 to front.2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/front.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-i/front.2.2

Gratiam tamen lucrabitur, si vox molossa et Ionica minor cum elisione ultimae vocalis vocem finalem dactylicam antecesserit. Quis me Deorum sede ab infaustae vocat. Et hostis urbem Marte violento impetit. Iambus quinto loco plerisque est exosus. Id ego ita concipio; plurimum officere maiestati, si iambus sit vocis polysyllabae, cuius pars priori pedi inserviat: Iam Marte pulso pax amoenior redit. Iam pax amica, Marte gratior, redit. Nihil vero gratiae aut granditatis perdere, si iambus ille uno verbo absolvatur. Iam Marte pulso gratior quies redit. Sit rigida pietas regis, et pius rigor.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica1_1.xml.
