Latin
PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 2.0
Unproofread scanNot analysed yet
FAcile coronas occupat, qui sua per arma DEUM circumfert. Prima enim Imperia proferendi lex et ars est, proferre Pietatem. Romae tranquillitatem turbabat Maxentius, et Flavium Constantinum Constantius Pie Filium relicti sibi a Parente Imperii aditu prohibebat: Senatum vero Urbis Constantino faventem ac potissimum Christianos, non iam metu magis, quam clade premebat; et promiscuis innocentum caedibus fora omnia funestabat. Sed et insana Ambitionis, et crudelis tyrannidis exitus semper est funestus. Paratur enim lapsui graviori, qui per nefas ascendit sublimius; et caedem sui provocat, qui per innocentum iugulos grassatur. Impulsus ergo caelesti monitu Flavius Constantinus, ac Roman! Senatus precibus invocatus, trina per Italiam victoria metuendus numerosum exercitum Romae applicat Interim Maxentius Dymantis Magi Fraudibus occupatus castra ad Tiberim locat; pontem ligneum flumini imponit in decipulam Constantino, sibi verius in ruinam. Ita fraus innocentem praeterit, et toto impetu in Auctorem redit. Confligit cum Constantino Maxentius: Sed; ut Tyranni solent, infeliciter. In summa rerum confusione pontem Milvium in refugium petit, quem paraverat imperatori in interitum. Ut Perillum Taurus, sic Tyrannum suus pons excepit. Ruunt substructiones; ipse Tiberi involvitur, et aquis ambitionis, et tyrannidis sua calorem exstinguit. Mox. Fl. Constantini Filii, Iulius Flav. Crispus et Constantinus Iunior urbem qua terra, qua flumine invadunt, et occupant. Subacta Urbe triumphat Imperator plaudente Roma; moxque indictis Christianis ritibus, et Crucis honoribus (cum iam antea Crispum maiorem natu filium Caesarem ac Imperii Consortem dixisset) Constantinum quoque Iuniorem poscente Roma ad sceptra evexit. Sic ubi Pietas Imperatores prosequitur, per ipsa Coronarum pericula ad novas Coronas feliciter eluctantur. Vide Nicephorum. Data Viennae Augustissimo Imperatori LEOPOLDO, Anno 1659.