Latin
PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR., ACTUS I., SCENA TERTIA. Somniat Tyrannus Maxentius, se populum Israel sicco pede mare, lines 2.1.3.2.142-2.1.3.2.170
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 2.1.3.2.142-170
Unproofread scanNot analysed yet
Exc. Tibi. Max. Nec ullus visus est?
Exc. Nullus. Max. Sopor
Infascinavit lumina. Excubiis suum
Armata turba Caesarem tenuit? Exc. Tenet.
Max. Quieta? Exc. Solus Caesar insolita fremens
Voce inquietat. Max. Nullus armorum fragor
Auditus usquam? Exc. Nullus.
Max. Insuetus tamen
Mihi fragor aures perculit. Exc. Timidi fuit
Imago somni. Max. Somnium tuum argue
Infide miles Caesari. Exc. Vigiles poli
Contestor ignes, quaque taciturno fluunt
Sidera rotatu, nullus oppressit sopor
Oculos vel artus. Max. Quanta iam noctis rotae
Egere spatia? Exc. Quarta iam sonuit tuba.
Max. Haec hora furva somnia, et tristes agit
Animos per umbras. Ubi sopor sensus ligat,
Non semper animus dormit. In somnis Dii
Aliquando vera nuntiant. Quod nos leve
Quandoque phasma credimus, fati est opus
Ad nos loquentis. Cum soporatam dies
Depulerit umbram, Maximum nostris iube
Adesse curis. Grande supplicium est metus,
Premitque mentem acerbius, quando sinu
Clauso tenetur: et tamen timeant licet
Reges, timorem prodere Augusti status
Prohibet honoris! Iste fortunae tenor
Nostrae est; malis pene opprimi; et nullum tamen
Reperire tantis posse remedium malis.