# POESIS DRAMATICA, Pars II 2.2.4.2.49-97

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR., ACTUS II., SCENA QUARTA. Artemius refert obstinatum Maxentii animum. Initur a Constantino, lines 2.2.4.2.49-2.2.4.2.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.2.4.2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.2.4.2.49

Const. Cogimur; grandi licet
Animi dolore. Ablav. Velle, quod nolis, licet,
Quando volendi causa commune est bonum.
Const. Quae vestra mens est? Romuli minimum velim
Spargi cruoris. Abl. Solus haud unquam cadit
Ingens colossus, tecta quin sternat suo
Vicina lapsu. Opprimere crudelem nequis
Bello tyrannum, nisi simul perimas quoque,
Quodcumque adhaeret. Const. Urbis antiquae Patres?
Abl. Plebem, Patresque Neminem insontem puta,
Commune quando crimen est. C. Non est nocens,
Quem vis adurget. Abl. Iure bellorum est nocens,
Infesta quisquis arma molitur manu,
Seu sponte, seu vi. Ut sit nocens, usum hoc sat est;
Servit Tyranno. Con. Cogitur. Abl. Cogi nequit,
Cui maior est vis. Const. Maior est Maxentio.
Abl. Millena plebis capita plus possunt.
Const. Caput
Si membra flectat aliquod. Abl. In scelus caput
Reperere. Const. Violentum caput.
Abl. Violentiam
Violentia frangi decet. Sontem foves
Si parcis Urbi. Quando concepto crepant
Propinqua tecta ab igne, vicinae quoque
Lacerantur aedes. Flaviae Augustum caput
Columenque stirpis, si quid Ablavius potest
Suadere sanum; parte qua Tibris natat,
Instructa classis milite frementes agat
Fluctus in urbem: parte, qua spectat diem
Urbs occidentem, moenia assultu premat
Agmen frequente: parte qua septem videt
Currus Trionum, missili flamma volet
Incensus aer Plura cum tentas, trabis
In vatia studium plebis, et robur teris.
Distracta cura non potest unquam satis
Multis mederi. Art. Civium ut parcas neci,
Auguste Caesar, parce violento manum
Urgere ferro; et militi parces tuo
Martisque flori, Valla si ferro impetas;
Hoc est necesse, Civium ut perdas gregem,
Aut vim tuorum militum. Neutrum satis
Clementiam commendat. in cuius velis
Iurasse leges. Parcere et civi, et tuae
Potes cohorti. Saepe crudeles mora
Fregit tyrannos: saepe, non nego, acrius
Exulceravit. Non diu violens ferent
Iugum Quirites Ipsa se frangunt mala,
Quae nimis arcebant. Saepe quod ferrum nequit,
Diuturna, ferro gravior, expressit fames.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
