# POESIS DRAMATICA, Pars II 2.3.3.2.48-84

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR., ACTUS III., SCENA TERTIA. Crispus advenit, seque Constantino sistit., lines 2.3.3.2.48-2.3.3.2.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.3.3.2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.3.3.2.48

Non aestimatione progenitum decus.
Quidquid alieno manat arbitrio, potest
Carere; vera laude non potest tamen,
Laudanda quisquis egit. Est facti optima,
Fecisse, merces. Praemium si quod meo
Pater Gradivo destinas, calido novam
Concede arenam pectori Haec merces sat est
Laudanda posse facere.
Con. P. Quod poscis, dabit
Hic, Crispe, Phoebus. Praelio Augustum novo,
Placet tueri? Crisp. Capite venali quoque,
Vitam dedisti, recipe tu vitam Pater.
Hanc cum repono, reddo quod Genitor tuum est.
Sed fenerari genio; ut quidquid meo
Decedit aevo, gloriae accedat tuae.
Con. I. Nec ego remissus iussa detrecto Patris;
Tuis ut anni serviant sceptris mei.
Iube: obsequentem filium Genitor habes:
Seu me per alta moenia ascensum velis
Moliri in urbem, sive famulantem Tibrin
Cum fratre premere; laudis hoc apicem reor;
Dignum videri, tanta cui praestas Pater.
Con. P. Hac prole nixus, nixus auspiciis poli
Quid anime verear? quas lacessitus minas
Formidet aestus? Tota stet ferro et face
Armata Roma, Thessalas artes vocet
Mundi tyrannus; robur elidet manu
Animosa proles; Colchicas artes Deus.
Actum est, peristi saeve Maxenti, latro
Populi innocentis. Ibitis magnum Patris
Nati levamen, avida quo mentem vocat
Cupido famae. Crispe, tu classem trahe,
Totumque tabula Tibrin, atque illa metus
Infunde parte: Nate tu parte altera
Per alta Romae moenia inscensum manu
Molire forti. Crastinus nobis dies
Regnum et triumphum, militi praedam dabit.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
