# POESIS DRAMATICA, Pars II 2.3.8.2.153-199

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR., ACTUS III., SCENA OCTAVA. Selius interceptus cum literis, et Maximus Consul habitae cum, lines 2.3.8.2.153-2.3.8.2.199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.3.8.2.153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.3.8.2.153

Sed fata quam diversa sunt caeli! mare
Olim procellis aestuans motis, sinu
Te Patris amico avulsit, atque Euro dedit
Praedam rapaci Te pater multa Italum
Lacrima per orbem flevit, et multa prece
Surdum rogavit Numen. At, sero licet,
Signata tandem sideri adveniet dies,
Quae tibi parentem, teque tot functum malis
Reddet parenti. Nempe cum pronum caput
Subdes securi, sata ut avertat tua
Aliquis subire fata contendet. Tuus
Est ille genitor. Dixit; et Lunam dedit
Gemmis nitentem: Genitor hanc collo tibi
Suspendit, inquit, quando puerilem togam
Bullis parentum compsit: Et similis tibi
Luna rubefactis cornibus pectus notat.
Gemmam tuere: sique adhuc dubitas pater,
Tuere pectus filii: Maxim. O fili, mihi
Sidere benigno reddite! O qualis redis?
Servus reusque: post tot exactas tuae
Sortis procellas, post tot exilia, et gravis
Iuga servitutis! Nempe deflendus redis,
Idemque amandus: gaudium et maestos simul
Adfers dolores. Auctor ego mortis tuae
Dum te recipio, perimo. Sed vives patris
Morientis haeres. Caesar, immites fibras
Si flamma nondum deserit, et adhuc iuvat
Saevire ferro, pectus hoc ultor pete,
Quod innocentem filium genitor nocens
Tuo furori victimam aptarim. Sel. O pater
Tu vive potius; quosque mors adimet mihi
Annos, tibi reponat. Maxi. Hoc absit scelus
Pio a parente. Sel. Sicne crudelis pater
Vetas pium esse filium? Caesar, ferum
Huc verte chalybem: cerne poenarum capax
Divesque pectus sanguine; hic irae graves
Exstingue flammas. Vivat innocuus pater,
Romae, tibique Vivat, et senio gravis
Tua iura multa Consul in lustra audiat.
Maxi. Fili parentis facilis ad nutum obsequi
Si quid merentur capitis hae nostri nives,
Si quid parentis nomen! Sel. O genitor diu
Mihi negate, nunc Patrem demum proba
Te mihi. Max. Nihilne nate concedis Patri?
Sel. Nihilne genitor filio? Max. Possum Pater
Etiam imperare. Sel. Filius possum preces
Patri admovere.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
