Latin
PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR., ACTUS IV., SCENA NONA. Crispus urbem classe oppugnat.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 2.4.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Crisp. Coniuncta nondum classis algosas Tibris
Tabulavit undas? Art. Tota iam spumis natat,
Avidumque pectus gloriae in pugnas citat.
Crisp. Hinc tela miles, inde flammatos age
Globos in urbem. Cust. Civis huc vires age.
Crisp. Huc ad virentem lauream miles gradum
Victorem adurge. Turbinis nondum fragor
Resedit omnis Moenibus clausum latet
Aliquid veneni. Flavio quamvis Patri
Iurata Christo turba constantes manus
Et arma pendat, aliquid est tamen mali,
Quod adhuc minatur. Restat exiguus labor,
Finis laborum. Prima laus fortis vini est,
Amare dura: proxima laborem subit
Quaesita palma, Moenium obstantes moras
Superate passu Martio. Hoc titulo placet
Decus virentis laureae, quod non venit
Aut otioso, aut desidi. Somno potens
Esse generosus animus ignorat. Licet
Quiete laurum carpere, aut palmam queat,
Mavult labore. Pergite: hac Romam via
Calcanda restat. Primus inscendo. Cui
Mavortialis bullit in venis cruor,
Avidaque flamma nominis fibras movet,
Me, me sequatur: primus in laurum volo.