Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.0
Unproofread scanNot analysed yet
BErtulfus e Germania Princeps, in terram sanctam peregrinus Coniugem suam Ansbertam Ministris commendat. Peregrinus a Barbaris in captivitatem trahitur. Aerumnas suas e carcere ad Ansbertam perscribit: illa simulatam adventus sui excusationem reponit: mutato tamen habitu, et fidicinem mentita se mari committit, et feliciter ad locum appellit, quo vinctus tenebatur Bertulfus. Hic incipit Poesis. Musicae nomine insinuat se in aulam Tyranni; adsciscitur in Ephebum; arte sua lucratur Regis gratiam, et impetrat sibi Bertulfum donari. Nacta fugiendi occasionem, eripit se suumque Bertulfum ulteriore periculo. Dum Bertulfus Ansbertae suae, sed sub virili habitu sibi ignotae, contra Ansbertam de fide non servata queritur, agnoscit tandem eam ipsam esse Ansbertam coniugem suam. Hinc quae gaudia? qui affectus? Biderm. lib. 2. Acroam. 2. Data Viennae August. Imperat. LEOPOLDO et MARGARITAE, Ludis Nuptialibus, Anno 1667.