Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS I., SCENA TERTIA. Ansberta in portum admittitur: ad cuius melos Barbari in choreas
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.2.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Barb. 1. Quae gratia aures mulcet?
Barb. 2. O numquam prius
Audita mundo suavitas! Ansb. Portum licet
Subire amici? Cust. P. Parte qua mundi venis?
Ans. Glacialis ursae. Cust Causa quae suasit viam?
Ansb. Loci videndi mira, quae totum canit
Didita per orbem fama.
Cust. Quod nomen tibi est?
Qua stirpe natus? unde deducis genus?
Ansb. Bartenam amici nuncupant. Sanguis meus
Nec plebe ab ima ductus est; sed nec patre
Avoque Rege. Cust. Quas opes tecum vehis?
Ansb. Quae sunt necessitatis, et tenui capit
Haec arca gremio. Maximae sed sunt opes
Plectrum fidesque. Si qua spes animos alit,
Hinc mihi petenda est. Cust. Fila pertenta: audia
Quid arte possis. Orpheum credam suo
Rediisse tumulo.
Barb. 2. Iam mihi faciles salit
Pes in choreas. Cust. Quisquis es, placeat levi
Servire turbae, dum choros miscet
Ansb. Placet.
Quod arte possum, gratiae pono in locum
Vobis probasse Pergat in choreas chorus.
Saltus Barbarorum.
Cust Satis est: fruemur saepius grata vice.
Iam licet apertos ingredi portus sinus.