Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS I., SCENA SEXTA. Ansberta distribuit captivis transeuntibus panes: viso Bertulfo
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.2.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Praef. Pr. Pergite scelesta capita, quo ludi vocant
Feraeque rabido dente spirantem famem.
Ansb. Licetne modica Cerere solari reos.
Praef. Licet: immerenti porrigas quamvis choro.
Ansb. Amica capita! Praef. Tu scelera amicos vocas?
Ansb. Parce tenero animo, mite qui verbum meo
Dictavit ori Praef. Stolide, quid trepidas? manum
Subice cadenti.
Ansb. Heu dolor! sine me mori.
Bert. In ore pallor, frigus in membris. Brun. Aqua
Perfunde frontem. Bert. Vultui color redit,
Calorque membris. Ansb. Acrior ferro sonat
Vox haec in aures.
Praef. At quid exemptum tibi
Revulsit animum? Ansb. Parce: non unquam mihi
Tam dira species visa. Nam quot hic putas
Natos vetusto sanguine, et clara patrum
Venire stirpe; quos et illuvie, et situ
Obscurat antrum carceris Quot sunt, quibus
Opulenta ab auro stet erat in patria domus,
Quos nunc egestas nudat? Hunc vultus docet
Non humilis esse sortis. Hunc oris decor,
Lineaque frontis monstrat assuetum dape
Meliore pasci: paedor at nunc et fames
Absumit artus, ali quid et peius fame.
Praef. Dura patiendo pectus assuescit pati.
Ansb. Felicitatis pristinae numquam excidit
Omnis memoria. Cogitent, matres, patres,
Fratres, sorores, coniuges forte et suas
Numerare spatia temporis lapsi, et moras
Voto increpare: quis animum tanget dolor!
Quis lancinabit pectora affectus! mihi
Haec cogitanti spiritum eripuit dolor.
Praef. Assuetus oculus mollibus tristem pavet
Spectare Scenam. Ansb. Visa si tantum potest
Scena haec dolorem parere, quid faciet, cui
Persona agenda est?
Praef. Desine; morarum est satis.
Vos in theatrum pergite, et vestrae neci
Praeludite armis. Forte si stratus leo,
Ursusve victus indolem, et robur probet,
Vos eximetis lege promeritae necis.