Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS I., SCENA NONA. Ansberta sua gaudia explicat, quae de spectaculo hausit.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.2.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ansb. Liquescit animus gaudio, et radius spei
Affulget aliquis, Vita servata est viri,
Honorque vitae magnus accessit. Dii!
Rictum leonis quantus invasit! stetit
Ut firma rupes; egit in turpem fugam.
O quanta mentem, quanta secretos sinus
Subit voluptas! Pulchra libertas tibi
Bertulfe deest. Illa debetur tuis
Meritis. Nec illa est dubia; nisi fallat fidem
Qui loquitur intus genius, atque animum iubet
Sperare. Concepta peragam: maesto dabo
Aliquod levamen Discet affectum meum.
Sed fraude tectum amoris, et sancto dolo:
Et esse discet, esse quam credit minus.
Brunelle sequere; sepiam et chartam para.