# POESIS DRAMATICA, Pars II 3.2.9.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS I., SCENA NONA. Ansberta sua gaudia explicat, quae de spectaculo hausit.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.2.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.2.9.2

Ansb. Liquescit animus gaudio, et radius spei
Affulget aliquis, Vita servata est viri,
Honorque vitae magnus accessit. Dii!
Rictum leonis quantus invasit! stetit
Ut firma rupes; egit in turpem fugam.
O quanta mentem, quanta secretos sinus
Subit voluptas! Pulchra libertas tibi
Bertulfe deest. Illa debetur tuis
Meritis. Nec illa est dubia; nisi fallat fidem
Qui loquitur intus genius, atque animum iubet
Sperare. Concepta peragam: maesto dabo
Aliquod levamen Discet affectum meum.
Sed fraude tectum amoris, et sancto dolo:
Et esse discet, esse quam credit minus.
Brunelle sequere; sepiam et chartam para.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
