Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS II., SCENA NONA. Iussu tyranni tres e captivis destinantur in victimam. In delectum
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.3.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sisto quos Princeps petis,
Tuos sub oculos. Rex. Digna iam pridem stygis
Palude monstra; digna, quae Ixion rota
Volvat perenni, quae Sinis laceret, quibus
Cedat Prometheus vulturem; et totum alveum
Explicet Avernus. Ans. Iam tonat, fulmen ruet.
Rex Hodie cadendum est
Bert. Mitis o Princeps. Rex. Meis;
Non proditori, Bert Mitis o Princeps! Meae
Nil postulo innocentiae. Fac sim nocens,
Quem nulla damnat culpa: sim nocuus tamen.
Benignitati campus hic magnus tuae est.
Si nemo peccet, nullus est veniae locus.
Nomen benigni culpa peccantis facit.
Rex. Quicumque parcit improbis, probis nocet.
Bert, Nulli potest nocere, qui parcit reo.
Rex. Indulta sceleri venia in exemplum migrat
Scelerum sequentum. Bert. Non habent, quo se trahant
Exempla scelerum, populus ubi Regem colit
Fidelitate Rex Quamlibet nostrum vacet
Regnum sceleribus, exteri tamen haud vacant,
Parcatur uni, paria mox alter feret
Nocumenta regno. Quod quis est ausus semel
Impune crimen alterum invitat. Malum
Radice tota praestat evelli, metu
Quam semper angi Ne tamen cruda ferar
Saevire dextra, parcius vestris bibam
Venis cruorem. Saeviam, et parcam. Cui
Me sors benignum iusserit, parcam: cui
Demetere collum iusserit, ferro metam.
Quam quisque iecerit aleam, hanc sortem feret
Ternos ad orcum destino: ternos suis
Iterum ad catenas.
Bert. Vulneri en collum patet,
Occide potius. Vita cui periit, mori
Non horret. Rex. Ite ad aleam. Vivat, cui
Est morte vita gravior. Occumbat, cui
Mors est timori.
Ansb. Spes meo nondum cadit
Evulsa corde: vita dum spirat, spei
Superesse possum. Praef. Mappa iam strata est; iube
Iubenda Princeps. Rex. Aleae imperio dabo
Vitam, necemque. Bert. Sorte moriendum est? Pudet
Precario vixisse. Praef. Tu primus manu
Tua fata versa Decimus hic numerus stetit,
Felice sorte. Tu tuam sortem expedi.
Sors expedita est: vita cum talis cadit.
Ternus notatur calculus. Senus tibi.
Tibi denus. Uno tibi minor. Bert. Si non faves
Fortuna venerem: si faves, canem exhibe
Mori volenti. Praef. Vota, quae voves, habes.
Rex. Ergo moriendum. Victimas nostrae hic dies
Debet saluti.