Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS III., SCENA SEPTIMA. Florillus Brunello prodit, quae cum Ansbertae apud Regem sunt
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.4.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Res vota superat. primus ingressus favet,
Paremque spondet exitum. Br. Quem res locum
Tenet inchoata? Fl. Quem pius voluit dolus.
Br. Solutus antri peste Bartenas? Fl. Diem
Liber catenis spectat, et puram trahit
Securus auram. At minima pars isthaec boni est.
Br. Sperare maius vota non poterant.
Fl. Potes
Spectare maius. Quem semel fausto bona
Fortuna cepit ducere afflatu gradum
Ad altiora promovet. Br. Regis datum
Subire vultus? Fl. Amplius. Br. Blandi ioco
Exceptus oris? Fl. Amplius.
Br. Plectro datum
Tentare chordas? Fl. Amplius. Br. Placuit melos?
Fl. Facilique bibitum est aure. Sed nondum satis.
Br. Effare cuncta. Qui diu ambiguum tenet.
Diu cruciat animum. Fare.
Fl. Bertulfus. Br. Spei
Affulget aliquid? Fl. Iam nihil debes spei,
Cum res tenetur. Br. Fallis? an ludis ioco?
Fl. Bertulfus arcto carcere, et ferri iugo
Liber, peritis fidibus in munus datus.
Neque hic favoris positus est limes: suos
Bartenam Ephebos inter adscribi iubet.
Br. Quo me beati Caelites! uno impetu
Fortuna faciles tota in amplexus ruit.
En ipse.