Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS III., SCENA OCTAVA. Ansbertae sub Bartenae nomine latenti devovet se in servum, lines 3.4.8.2.45-3.4.8.2.78
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.4.8.2.45-78
Unproofread scanNot analysed yet
An. Cum semel mentem occupat,
Necessitate ferrea abreptum trahit.
Hoc ipse testor. Bert. Testor et sensu meo.
Leges amoris indoles nescit pati:
Sibi tamen indit ferreas leges amor.
Servit amor unus, alter imperium tenet.
Imperat amanti, qui sine meritis amat;
Servit at amanti, qui merita amantis videt.
Tua mihi pectus occupant. En servum habes?
Rex imperavit. An Facere quem servum valent
Mandata Regis, liberum pulcher sibi
Iubet amor esse. Ber. Servitus grata est tibi
Servire. An. Servum nolo, quem lege eximit
Amor obsequendi. Ber. Lege qui stringi meas
Sentio medullas. An. Quam tibi imponis.
Ber. Tuus
Quam scribit imo in pectore affectus. An. Locus,
Tempusque praesens, legis imperium, facit
Te servum; at hora subsequens, melior locus
Dominum probabit.
Ber Fuimus hoc olim! et pudet
Fuisse; et esse rursus inferior fugit
Conditio Servum atere; quod praesens iubet
Fortuna, iussa Regis, et amoris tui
Imperia. An. Non si premere fortuna incipit,
Impete perenni degravat. Tragicam asperat
Quandoque frontem, frontis at rursum exserit
Innube caelum. Ber. Innube iam caelum tulit,
Summoque, quem sperare fortunae queo,
Reposuit apice. An. Restat at melior adhuc
Quo te reponat. Ber. Sorte contentus mea,
Maiora fugio. An. Sorte contentus tua
Merere plura. Sequere. qui votis Deus
Huc usque favit, vota complebit quoque.